Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.20.1 Cic. Fam. 15.20.3 (English) >>Cic. Fam. 15.21.1

15.20.2 tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis. quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos, primum quod olim solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re p. scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est) ; deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia satis facere possis. 15.20.3 sed cetera scribes ad nos postea ; nunc haec primo cupio cognoscere iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum videris, quam diu simul fueris ; deinde cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possumus quo statu simus. ego tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo cognitum. cura ut valeas meque ames amore illo tuo singulari.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.20.1 Cic. Fam. 15.20.3 (English) >>Cic. Fam. 15.21.1

Powered by PhiloLogic